Pascha - serwis o liturgii
    Forum o liturgii
    Dokumenty o liturgii
Konstytucja o liturgii świętej
Mszał Rzymski online
Wprowadzenie do Mszału Rz.
Liturgia Godzin - brewiarz
Wprowadzenie do Lit. Godz.
Instr. Inaestimabile Donum
> inne dokumenty o liturgii św.

    Dzisiejsza liturgia
      adwent
Liturgia dnia na komórkę
Patroni dnia dzisiejszego
Dzisiejsza liturgia słowa
Teksty Liturgii Godzin na dziś
Komentarze liturgiczne
Msze święte - kiedy, gdzie?

    Varia - dodatki
Słownik Terminów Liturgicznych
Biblioteka - księgi i książki
Najpopularniejsze modlitwy
Materiały multimedialne online
Odnośniki do stron n/t liturgii
Formularze asysty w liturgii
Obrzędy mszy w różnych jęz.

    Czy wiesz, że...
Spotkałem się z wersją, że kanony do koncelebry podaje się koncelebransom przed prefacją. Uważam, że to ma sens, bo wtedy... czytaj dalej

    Szybki kontakt

Napisz do nas:
redakcja@pascha.org.pl

    Polecamy stronę

    Pascha » Czytelnia liturgiczna
Ordinarium Missae

RITUS INITIALES

INTROITUS

V. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Amen.
V. Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.
R. Et cum spiritu tuo.

V. Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.
R. Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres, quia peccdvi nimis cogitatione, verbo, opere et vmissione, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor bedtam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, ordre pro me ad Dominum Deum nostrum.

V. Misereatur nostri ommpotens Deus et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aetemam.
R. Amen.

KYRIE

V. Kyrie, eleison.
V. Christe, eleison.
V. Kyrie, eleison.
        R. Kyrie, eleison.
R. Christe, eleison.
R. Kyrie, eleison.

GLORIA

Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntdtis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex caelestis, Deus pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Iesu Christe, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris; qui tollis peccata mundi, miserere nobis; qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam Tu solus Sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus Altissimus, Iesu Christe, cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

COLLECTA

LITURGIA VERBI

LECTIO PRIMA - PSALMUS
LECTIO SECUNDA - ALLEUIA

EVANGELIUM


V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Lectio sancti Evangelii secundum...
R. Gloria tibi, Domine.

V. Verbum Domini.
R. Laus tibi, Christe.

HOMILIA

CREDO

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, nonfactum, consubstantidlem Patri: per quem omniafacta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incamatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: et homofactus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cuius regni non eritfinis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio, simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confitepr unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

ORATIO UNIVERSALIS
SEU ORATIO FIDELIUM


LITURGIA EUCHARISTICA

Benedictus es, Domine, Deus universi, quia de tua largitate accepimus panem, quem tibi offerimus, fructum terrae et operis manuum hdminum, ex quo nobis fiet panis vitae.
R. Benedictus Deus in saecula.

Benedictus es, Domine, Deus universi, quia de tua largitate accapimus vinum, quod tibi offerimus, fructum vitis et operis manuum hominum, ex quo nobis fiet potus spiritalis.
R. Benedictus Deus in saecula.

Orate, fratres ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
R. Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram totiusque Ecclesiae suae sanctae.

ORATIO SUPER OBLATA
Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.

PREX EUCHARISTICA II

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi, sancte Pater, semper et ubique gratias agere per Filium dilectionis tuae Iesum Christum, Verbum tuum, per quod cuncta fecisti: quem misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, incamatum de Spiritu Sancto et ex Virgine natum.
Qui voluntatem tuam adimplens et populum tibi sanctum acquirens extendit manus cum pateretur, ut mortem solveret et resurrectionem manifestaret.
Et ideo cum Angelis et omnibus Sanctis gloriam tuam praedicamus, una voce dicentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis. Haec ergo dona, quaesumus, Spfritus tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi.
Qui cum Passioni voluntarie traderetur, accepit panem et gratias agens fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et calicem, iterum gratias agens dedit discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

V. Mysterium fidei.
R. Mortem tua annuntidmus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

Memores igitur mortis et resurrectionis eius, tibi, Domine, panem vitae et calicem salutis offerimus, gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te et tibi ministrare. Et supplices deprecamur ut Corporis et Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum.
Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una cum Papa nostro N. et Episcopo nostro N. et universo clero.
Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen vultus tui admftte.
Omnium nostrum, quaesumus, miserere, ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, beatis Apostolis et omnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuerunt, aetemae vitae mereamur esse consortes, et te laudemus et glorificemus per Filium tuum Iesum Christum.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

RITUS COMMUNIONIS

Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

PATER NOSTER

Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotididnum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.
R. Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.

Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis»; ne respicias peccata nostra, sed fidem Ecclesiae tuae; eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.

V. Pax Domini sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

AGNUS DEI

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

V. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.
R. Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea.

V. Corpus Christi.
R. Amen.

POSTCOMMUNIO

RITUS CONCLUSIONIS

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Benedicat vos ommpotens Deus Pater, et Filius et Spmtus Sanctus.
R. Amen.
V. Ite, missa est.
R. Deo gratias.


wydrukuj artykuł   skomentuj artykuł   poleć znajomym

Prześlij nam uwagi o stronie!  Wpisz je poniżej i naciśnij Enter

    Zobacz także
Obrzędy mszy świętej w różnych językach
Mszał Rzymski dla diecezji polskich


redakcja@pascha.org.pl      informacje o serwisie
Copyright © 2000-2003 Beczka.net. Wszelkie prawa zastrzeżone